- LAGENA
- LAGENAex Graeco ἡ λάγηνος vel λάγυνος, vasis vinarii genus est, κασιγνήςτη βακχείας κύλικος, soror Bacchici calicis hinc dicta, in Epigr. apud Hesych. colli angusti, unde, quia non libere liquor effluit, solet edi sonitus, a quo Franc. Rableslius occasionem arripuit τοῦ ὀνοματοποῖησαι lagenam, Gall. baccbuch, alludens simul ad Dionysii cognomen Βακχέβακχος, in sacrificiis usurpari solitum; vel potius ad Hebr. basbuc, i. e. vas angusti oris, a concavitate nomen nactum. Sed et Graeca βίκος, βικίδιον et βικίον Hier. lagenam et lagunculam vertit, Italique etiamnum Bocal appellant. Conficitur autem e varia materia et a viatoribus fere circumgestatur. Apud Rom. olim sigillo annulli quoque, ut et reliqua, quae bene clausa volebant, obsignatas discimus ex Cic. ad Tiron. Ep. 26. ubi matrem suam lagenas etiam inanes obsignâsse, scribit. Et Mart. l. 9. Epigr. 89. cuius epigraphe ad Lupercum.Nunc signat meus annulus langenam.Id quod fiebat duabus de causis, ne aut vinum ebiberetur, aut veneno inficeretur a servis: a qua sollicitudine liberum se esse ait Pers. Sat. 6. v. 15.——— usque recusemEt signum in vapida naso tetigisse lagena.Porro e cupa vinum in lagenas defundi, sicque in mensam apportari solitum. colligere est ex illis, quae supra diximus in voce Defundere: uti ex Mart. eodem, ubi lagenas vino refertas pilis in tabernis affixas catenis memorat, l. 7. Epigr. 6. v. 5. cuius Epigraphe ad Caes. Domitianum.Nulla catenatis pila est praecincta lagenis.Ubi dicere vult, nullum cauponem vendere vinum ad pilas tabernarias lagenis hoc modo affixis refertas. Vide quoque Iuv. l. 1. Sat. 3. v. 304.Fixa catenatae siluit conpago tabernae.et plura hanc in rem apud Chabot. ad illud Horatii l. 2. Ep. 2. v. 133.——— posset qui ignoscere servisEt signo laeso non insanire lagenae.Addam saltem, et mensuram, 4. sextarios continentem, voce hac nonnumquam denotari. Hinc laguncula, apud Plin. Ep. 6. Quum venabere, licebit me auctore, ut panarium et lagunculam, sic etiam pugillares ferat etc. de Consulente lagenam, vide supra Divinatio: utide Lagena Hospitali, apud Athenienses infra, Peregrinus: de Laguncularum stratoribus, in voce Strator.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.